- SINSTER
- SINSTERapud Statium cundem Theb. l. 8. v. 177.Quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistriFulguris? ------Posper est. Sinistra certe fulmina optima auspicia esse, praeterquam in Comitiis, tradit Cicer. de Divin. l. 2. Idem cod. l. Bona ait sinistra dici, etiamsi dextra sint. Et communiter a Veteribus, in fulgurum, fulminum, tonitruum, auspiciis, laevum latus felicitatem portendere, secus dexterum, observatum est: quamvis generatim Poetae detrum omne felix nuncupent. Virg. Aen. l. 2. v. 692.Vix ca fatus erat senior, subitoque fragoreIntonuit laevum ----Ubi Servius, Sinistrum, prosperum, quia caeleste est. Sinistrum autem a sinendo quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat. Unde alibi, si quem Numina laeva sinunt ---- Sinistras autem Septentrionales esse, Augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significantiora esse fulmuna, quoniam altiora et vicinior a domicilio Iovis. Alitet idem ad l. 9. sinistra nobis videntur, intuentibus caelum, illic dextra sunt. Scitius eque penitiore Antiquitatis lectione Festus, Sinistrae aves, Sinistrumque est sinistrinum auspicium, i. e. quod sinat fieri. Varro Epist. Quaest. l. 5. A Deorum sede; ait, cum in Merichem spectes, ad sinistram sunt mundi partes exorientes; ad dextram occidentes, huc factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia, quam dextra, esse existimentur --- siientio surgere cum dicitur (auspicium) significat von interpellari, quo minus rem gerat, at simistrum hortari quoque auspicia ad agendum quod animo quis proposuerit etc. Vide infra. Sed et sinistra manus apud gentes quasdam, Persas inprimis olim hodieque, honoratior: qua etiam communicatum olim in Ecclesia, more etiamnum a Dominicanis retentô, ait Macer, qui etiam a parte sinistra Eucharistiam a Pont fice accipi, refert Hierolex. Alias sinistra, infelicia. Virgil. Ecl. 1. v. 18.Saepe sinistra cava etc.Unde cum in exstrum latus corpus olim, qui adorabant, circumagerent, dextratione etiam aedes sacrae lustrarentur, et arae circumirentur, uti discim us ex Plauto, Propertio, Aristophane in Pace. contrariô gyrô lustrabantur rogi, in decursionibus funebribus Statius, l. 9. Thebaid. v 120.—— lustrantque ex more sinistroOrbe rogum.Sic in sacris, quae Inferis fiebant, sinstrâ manu litabatur. Serenus,Inferis manu sinistra immolamus pocula,Laeva quae video Lavernae, Palladi sunt dextera etc.Interim naturalior hic motus, ut docet Philosophus, ἀπὸ δεξιῶν ἐπ᾿ ἀριςτερὰ, equosque naturaliter ad sinistram flectere tradunt Equarii: quae ratio, cur in Circensibus equi ad sinistram flecterent, ac sinistrô gyrô interiore metas lustrarent. Lucan. l. 8. v. 199.---- nec sic moder ator equorumDexteriore rotâ laevum cum circuit orbem.Unde absolute interior Latinis, pro sinisterior, ut interior comes, interior sponda, interior rota. Etenim in hac κατα φύσιν circum actione, interior orbis et propior centro sinister habetur, ut pluribus docet Salmas. Commontar. de Musicis veter. Instrumentis, vide quoque eum ad Solin. ubi totam Curulium horum certaminum rationem exponit, p. 936. et seqq. pluta vero hanc in tem hîc passim, inprimis ubi de voce laevus; idem de Manu, Meta, pede sinistro, alibi. Addo saltem, ad Sinsitram Iudicis impios olim sisitendos, quod cicitur Marthaei c. 25. v. 41. etiam Gentilibus olim non penitus fuisse incognitum, uti Eris Armenius disertis verbis docet apud Platonem de Rep. l. 10. p. 518.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.